Iterum nuntiatum est Joseph, quod aegrotaret pater ejus, assumptisque duobus filiis, perrexit. Audiens senex venisse filium, confortatus est, et sedit in lecto, vidensque Jacob Joseph et ejus duos filios, ait: Qui sunt isti? Clare enim videre non poterat. Et ait Joseph: Isti sunt filii mei, quos dedit mihi Deus in loco isto. Et ait Jacob: Isti duo mei erunt. Sicut Ruben et Simeon deputabuntur mihi, id est quisque tribum faciet. Reliquos quos genueris, nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis, id est non facient tribus, sed contenti erunt possessionibus suis. Vel aliter, nomine fratrum suorum vocabuntur, id est annumerabuntur tribubus fratrum suorum, ita quod quidam Manasse, quidam Ephraim. Applicuit autem Joseph Manassen ad dexteram patris, et Ephraim ad sinistram, adorans, et petens ut benediceret eis. Jacob vero in spiritu cancellavit manus, minori dexteram superponens. Quod Joseph graviter accepit, et ait: Non ita convenit, pater. Alter enim est primogenitus. Et ille: Scio, fili mi, scio, et ille quidem erit in populos, sed minor major erit, et semen ejus crescet in gentes. Hoc impletum est in Jeroboam, qui primus imperavit decem tribubus, et fuit Ephraita. Et ait ad Ephraim: In te benedicetur Israel, et dicetur in proverbium: Faciet tibi Deus sicut Ephraim, et Manasse. Et ad ambos ait: Deus patrum nostrorum benedicat pueris istis, et invocetur nomen meum super eos, id est nomina Abraham, et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. Et ait ad Joseph: Deus reducet vos in terram vestram. Do tibi praeter fratres tuos Sichimam, quam tuli in gladio, et arcu meo de manu Amorrhaei. Sane emerat eam centum agnis a rege Emor, sed cum pro nece Sichimitarum debuerat auferri sibi, potestative semper eam obtinuit.